- MYRMECOLEON
- MYRMECOLEONGraece Μυρμηκολἐων, quasi Formicaleo, apud Iobum c. 4. v. 11. iuxta LXX. Interp. Μυρμηκολέων ώλετο παρὰ τὸ μὴ ἔχειν βορὰν, Myrmecoleo periit, eo quod non haberet escam: Gregorio in Iobum, animalculum est formicis insidiosum, quasi leo formicarius; EUstathio in Hexaem. est animalculum, priora leonis, posteriora formicae specie, habent: Eulogio Alexandrino in Novatianos l. 4. non verum est animal. sed Diabolus hâc voce ἀλληγορηθεὶς etc. Bocharto, leonis species. Sic enim habet in Vulgata versus proxime praecedens: Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt. Et Graeci in hoc ipso loco, post verba laudat, ςκυμνοὶ δὲ λεόντων ἔλιπον ἀλλήλους, sed catuli leonum defecerunt ad invicem. Et vero pro Myrmecoleonte, Hebraice legitur Gap desc: Hebrew, unum e leonis nominibus, quod ab Aquila redditur Λῖς, iisdam prope literis. Quae rationes Mercero hanc con fessionem extorserunt, Ego myrmecoleontem potius genus quoddam leonis esse putaverim. Certe insignis id confirmat locus Agatharchidis c. 34. περὶ μυ??? μηκολεόντων, qui annexus est capiti de Leonibus Arabicis, ubi sic habetur: Τῶν δὲ καλουμένων μυρμηκολέοντων, οἱ μὲν πλεῖςτοι κατὰ τὴν ἰδέαν τῶ λοιπῶν οὐδὲν παραλλάττουσι, τὴν καὶ τῶ αἰδόιων φύσιν ἀπεςτραμμένην ἔχουσιν, εναντίαν τοῒς ἄλλοις, Eorum autem leonum, qui vocantur myrmecoleonte, plerique a reliquis specie nihil differunt; Genitalia tantum habent aversa, contra quam alii. Μύρμηκας i. e. formicas, simpliciter vocat Strabo l. 16. ubi eos colore aureô et minus villosos, quam Arabicos, in Arabia Troglodytica magnô numerô reperiri ait. Et Aelian. l. 17. c. 42. Ε᾿ν τῇ βαβυλωνίᾳ γῇ γίνονται μύρμηκες καὶ ἔχουσι τὸ παιδοποιὸν σῶμα εἰς τοὐπίσω μετεςτραμμένον, ἀντίως τοῖς ἄλλοις, καὶ ἔμπαλιν, In Babylonia terra formicae nascuntur, quarum genitale membrum retro aversum est, contrariô quam in aliis modô. Cum quibus Arabicis et Babylonicis formicis hisce, quae leonum sunt species, commune nihil habent formicae illae maiores, quae aurum in India eruunt et custodiunt, si Herodoto l. 3. credimus et Nearcho, Daimacho, ac Megastheni, quibus vel hôc nomine fidem derogandam censet Strabo l. 2. et 15. Solinus tamen c. 30. τὰ ἀσύγκλωςτα κλώθων, ex utroque animali novum procudit monstrum dicens, in Aethiopia formicas esse, ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruentes quos leoninos habent. Atqui formicas χρυσωρύχους neque in Aethiopia fuisse, neque leonum pedes habuisse quisquam scripserat, sed forinicarum potius ad effodiendam terram. Proin dubium non est, quin utrumque hoc sumpserit Scriptor parum accuratus ex historia myrmecoleonitis, ac si hic idem esset cum formica Indica χρυσωρύχῳ. Cui simili errore Heliodorus Histor. Aethiop. l. 10.Troglodytas Regi Aethiopum offerre fingit. χρυσὸν τὸν μυρμηκίαν, aurum formicinum; quasi myrmieces Troglodytici inter leonum species, lidem essent cum Indicis formicis, qui aurum effodiunt. Vide S. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 6. c. 4. ubi de nominis etymo triplicem hanc coniecturam affert. Vel enim, inquit, sic dicti sunt hi leones, a Marmacibus, Aethiopiae populis, vel a formicarum, quô delectantur, esu, vel ab Arabico hirmas vel hirmis. quâ voc eindigitantvalidum leonem in homines insilientem. At animal Indicum canis magnitudine, cur μύρμηξ diceretur, causa non fuit vocis similitudo, sed rei. Namque in India vere dicitur esse animal staturâ canis et formicae specie, ut Thuanus inter alios docet l. 24. A. C: 1559. ubi inter munera, a Thamo Persarum Rege Solimanno Turcarum Imperatori per Oratorem suum oblata, formicam Indicam canis mediocris magnitudine, animal mordax et saevum, fuisse dicit. Quod Busbequius confirmat Ep. 4. de eadem legatione agens: Licet ambo ex famasolum, ut idem Bochart. addit. Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.